Latin
12.169 to 12.191
Augustine, Contra Sermonem Arianorum 12.169-191
Unproofread scanNot analysed yet
cum profecto in forma Dei antequam ab illo forma servi esset accepta, nondum erat Filius hominis, sed Filius Dei, cui Patris æqualitas rapina non crat, sed natura. Non enim erat usurpando elatus, sed hoc erat natus, et ideo veritas. Nondum ergo crat Christus, quod esse coepit cum semetipsum exinanivit, i on formam Dei amiuens, sed formam servi accipiens. Verum si quæramus, Quis est ille qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo? Respondetur nobis voce apostolica, Christus Jesus. Ergo et illa divinitas hujus humanitatis nomen accepit. Item si quæramus. quisnam sit factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucia; recUssine respondetur, Ille qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo. Ergo et ista humanitas illius divinitatis nomen accepit. Apparet tamen idem ipse Christus, geminæ gigas substantiæ, secundum quid obediens, secundum quid aequalis Deo; secundum quid Filius hominis, secundum quid Filius Dei: secundum quid dicat, Pater major me eat (Joan. xtv, 28 ); secundum quid, Ego et Pater unum sumus (Id. x, 30): secundum quid, non facit1 voluntatem suam, sed ejus a quo missus est (Id. vi, 38); secundum quid, Sicut Puter suscitat mortuos el vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Id. v, 21). CAPUT IX. -7. Item sequuntur et dicunt: Is et in cruce pendens, voluntate et praecepto Patris, carnem humanam quam de sancta virgine Maria suscepit, in manus hominum dereliquit, et divinitatem suam in manus Patris commendavit, dicens: Puter, in manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XIII, 46). Quia Maria moriturum corpus peperit, Deus autem immortulis immortalem Filium genuit. Ergo mora Christi non diminutio est divinitatis, sed depositio corporis. Sicuti enim generatio ejus ex virgine non fuit corruptio dealitatis 2, scd susceptio corporis;