Latin
12.24 to 12.45
Augustine, Contra Sermonem Arianorum 12.24-45
Unproofread scanNot analysed yet
Sed hoc propterea dicunt, ut prior illo videatur voluntas Patris, qua eum constitutum volunt. Et argnmentatio eorum talis esse solet: interrogant enim utrum Pater Filium volens an nolens genucrit; ut si responsum fuerit quod volens genuerit, dicant, Prior cst ergo voluntas Patris. Qnod autem nolens gcnucrit, quis potest dicere? Sed ut noverint quam inania loquantur, etiam ipsi interrogandi sunt, utrum Deus Pater volens an nolens sil Dens. Non enim audehunt eum dicere, nolle sc esse Deum. Si ergo responderint quod w'ens sit Deus, eo modo illis inferenda est vanitas sin, qua dici potest prior illo esse voluntas ejus: quo quid dicitur stultius? CAPUTII. —3. Deinde dicunt eum voluntate ct præcepto Patris, coelestia et terrestria, visibilia et invisibilia, corpora el spiritus, ex nullis exstantibus, ut essent, sua virtute fecisse. Ubi ab eis quærimus, utrum et ipse a Patre ex nullis exstantibus factus sit, hocesl, ex nihilo. Quod si dicere non audcbunt; ergo Deus est dc neo, non ex nihilo factus a Deo. Quæ res indicat unam et camdem Patris Filiique naturam. Neque enim homo, pecus, avis, piscis, possunt ejusdem naturæ gignere, lilios, et Deus non potuit. Si autem tanto impietatis abrupto audebunt ire praecipites, ut dicant et unigcnitum Filium a Patre ex nihilo constitutum; quærant per qucm factus sit a Patre eX nihilo Filius. Non enim per seipsum fieri potuit, tanquam jam csset antequam fieret, ut esset ipse pcr quem fieret idem ipse. Et quid opus crat cum fieri qui jam erat? aut quomodo fiebat ut esset, qui jam erat antequam fieret? Porro, si pcr quem alium a Patre factus est, quis est ipse alius, cum omnia per ipsum facta sini? Si autem a Patrc per neminem factus est;