Latin
12.46 to 12.68
Augustine, Contra Sermonem Arianorum 12.46-68
Unproofread scanNot analysed yet
quomodo per neminem aliquid a Patre factum est, cum per Filium, hoc est, per ejus-Verbum facta sint omnia? CAPUT III. —4. Et antequam faceret, inquiunt, universa, omnium futurorum Deus et Dominus, rex et creator erat constitutus, et omnium futurorum in natura habens præscientiam, et in faciendo in omnibus ex,,,,. etans Patris jussionem; ipse voluntate Patria descendit de cælo, et venit in hunc mundum sicut ipse ait: «Nec enim a me ipaoveni, aed ille me misit »(Joan. V! ! ! ,42 ). Vellem isti ut dicerent, utrum duos constituant creatores. Quod si nun audent: unus cst enim; quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 56); unus quippe Deus est ipsa Trinitas, et sic unus Deus, quomodo unus creator: quid est quod dicunt, jubente Patre creasse omnia Filium, tanquam Pater non creaverit, sed a Filio creari jusserit? Cogitent qui carnaliter sapiunt, quibus aliis verbis jusserit Pater unico Yorbo. Formant enim sibi in phantasmate cordis sui quasi duos aliquos, ctsi juxta invicem, in suis tameu locis constitutos, unum jubentem, alterum obtemperantem. Nec intelligunt ipsam jussionem Patris ut Gerent omnia, non esse nisi Verbum Patris per quod facta sunt omnia. Quod autem miscrit Pater Filium, negari non po-. test. Sed considerent, si possunt, quomodo eum miserit, cum quo ipse venit. An ille mentitus est qui ait: Non sum solus, quomam Pater mecum est (Joan. XVI, 32). Sed quomodo libet missum intelligant, numquid ideo diversa natura cst, quia Pater mittit et mittitur Filius? Nisi forte potest homo pater mittere hominem filium u'nus ejusdemque substantiæ, et non potest Deus: cum homo missus ab homine inittente separetur, quod Deus non potest. Sed ignis mitit splendorem suum, nec potest splendor missus separari ab igne mittente a quamvis et ista quia creatura est visibilis, non omni ex parte huic rei sit comparabilis.