Latin
12.242 to 12.261
Augustine, Contra Sermonem Arianorum 12.242-261
Unproofread scanNot analysed yet
CIX, 4). Is qui voluntate et præcepto Patris sedit ad dexteram ejus, is voluntate et præcepto Patris in consummatione sæculi venturus est, Apostolo vociferante et dicente: i Et ipse »,inquit, i Dominus in jussu, in voce Archangeli, et in tuba Dei descendet de cælo >(I Thess. IV, 45). Is qui voluntate et præcepto Putria veniet, voluntate et præcepto Patris judicaturus est totum mundum in æquitate, et edditurus singulis secundum fidem et opera sua; sicut ipse ait, i Pater judicat neminem, sed omne judicium Filio dedit »:item, «Sicuti audio, judico, et judicium meum verum est; quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit >(Joan. v, 22,30). Unde et in judicando Putris præsentiam præponit, et suam divinam dignitatem et potestatem secundam postponit, dicens: «Venite, benedicti Patris mei »(Matth. xxv, 34). Ergo justus judex eat Filius: judicantis vero honor et auctoritas, Patris imperiales leges; sicutet Spiritus Iuncti officiosa adoocatio et consolutio, Unigeniti Dei justi judicis est dignitas. Jam quæ superius respondimus, etiam adversus ista similiter valent. Quod enim voluntati ei præcepto Patris obediens est Filius, nee in hominibus demonstrat diversam imparemque naturam, patris præcipientis, et filii obedientis. Huc accedit quod Chrislus non tantum Deus est, qua natura æqualis est Patri; sed etiam homo, qua natura major est l'ater, cujus etiam non solum Pater, verum i t Dominus est. Nam inde est et illud propheticum: Domitius dixit ad me, Filius meus es tu (Psal. II, 7). Ibi est quippe inferior substantia qua Pater major sit, et servi forma cui Dominus sit. Hæc auteni forma humanitatis ejus, qnam manente forma divinitatis accepit, ut in similitudinem hominum fieret et habitu inveniretur ut homo (Philipp. n, 6, 7), iii judicio quoque apparebit, quo viros et mortuos judicabit.