Latin
12.215 to 12.241
Augustine, Contra Sermonem Arianorum 12.215-241
Unproofread scanNot analysed yet
sicuti est, Ad te omnis caro veniet (Psal. LXIV, 3). :item, Ex operibus Legis non justificabitur omnis caro (Rom. III, 20). Quod apertius alio loco dixit, Ex Lege nemo justificabitur (Galat. in, 11): itemque alio, Non justificatur homo ex operibus Legis (Id. II, 16). Ita ergo dixit, Omnis caro; ac si diceret, Omnis bomo. Sic itaque dictum est, Verbum caro factum est; ac si diceretur, Verbum homo factum est. Verumtamen isti cum ejus solam humanam carnem velint intelligi hominem Christum; non enim negabunt hominem, de quo apertissime dicitur, Unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5): miror quod nolint consentire, propter hanc humanam quomodocumque naturam dici potuisse, Pater major me est; non propter illam de qua dictum est, Ego et Pater unum sumus. Quis cnim ferat, si quantuscumque homo dicat, Ego et Deus unum sumus? Et quis non accipiat, si homo dicat, Deus major me est? Quale illud est quod ait beatus Joannes: Major eat Deus corde ttostro (I Joan. III, 20). CAPUT X. —8. Item dicunt: Is qui voluntate et præcepto Patris totam dispensationem adimplevit, voluntate et precepto Parnis corpus suum a mortuis suscitavit; et cum ipso corpore, ut pastor cum ove, et sacerdos cum oblatione, et rea cum purpura, et Deas cum templo a Patre assumptus eat in gloriam, Quærendum est ab cis qui ista dicunt, qualem ovem pastor reportaverit Patri. Si enin caro sine anima est quam reportavit, quid cst ovis isla nisi terra sine sensu, quai nec agere gratias potest? Quia siue anima caru quid potest? . CAPUT XI. -9. Item sequuntur et dicunt: Is qui voluntate Patris descendit et ascendit, volubtate et præcepto Putris sedit ad dexteram,jus, audiens Patrem sibi dicentem: «Sede ud dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum >(Psal.