Latin
12.89 to 12.111
Augustine, Contra Sermonem Arianorum 12.89-111
Unproofread scanNot analysed yet
sed ignis mittit, sive splendorem, sivc fervorem. Quamvis hæc longe sint dissimilia; nec inveniatur aliquid vcl in spiritualibus vel in corporalibus creaturis, quod ci Trinitati, quæ Deus est, merito conferatur. CAPUT V. —5. Dicunt etiam: Et quia de omnibus spiritualibus et rationalibus gradibus, propter qua• litatem et fragilatatem corporis paulo minus ab Angelis inferior minoratus homo videbatur (Psal. VIII, 6); ne se vilem speraret, et de salute sua desperaret, Dominus Jesus honorans facturam suam, dignatus eat humanam carnem suscipere, et ostendere quia non eat homo vilis, sed pretiosus, sicut scriptum est: «Magnus homo ct pretiosus vir »(Prov. xx, 6, sec. LXX). Et idco solum hominem Patri suo hcercdem, sibi enim cohæredem facere dignatus est; ut quod minus acceperat in natura, plus haberet in honore. Hæc dicentes, hoc volunt intelligi, quod humanam carnem sine humana anima Christus assumpserit. Quæ propria hæresis Apollinaristarum est: sed etiam istos, id est, Arianos, in eorum disputationibus, non soluin Trinitatis diversas csse naturas, sed ctiam hoc sentire deprehendi* mus, quod animam non habeat Christus humanam. Verum id in hujus disputationis consequentibus evidentius apparebit. Nunc ad hæc eorum verba quæ proposuimus hoc respondemus, ut recolant in Epistola quæ ad Hebræos est, de Christo esse intellectum quod scriptum est, Minorasti eum paulo minus ab Angelis (llebr. n, 7): et videant non ad diversitatem et inæqualitatem naturae Patris et Filii valere quod dixit, Pater major me est (Joan. XIV, 28): sed ad illud potius quod in forina servi propter infirmitatem, in qua patt et mori potuit, minor etiam Angelis factus est. CAPUT VI. —6. Item dicunt: t Cum, i inquit, «venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum natum ex muliere »(Galat. IV, 4). Ipse qui voluntate Patris carnem suscepit, ipse et voluntate et praerepto ipsius in curpore conversatus est, sicut ipse ait: c Descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit »(Joan.