Latin
12.69 to 12.88
Augustine, Contra Sermonem Arianorum 12.69-88
Unproofread scanNot analysed yet
Cum cnim splendorem mittit ignis, lIgius pervenit splendor, quo ignis non pervenit. Unde splendor ab inge qui est in lucerna missus, si loqui posset, non utique posset verum dicere in pariete, quo sine lucernoe igne pervenit, Ignis qui me misit mecum est: potuit autem missus a Patre Filius dicere, Pater mecum est. Cum igilur hæc a Patrc missio Filii prorsus ineffabilis sit, nec capi ullius cogitatione possit, quomodo hinc ostendant Filium alterius atque inferioris essentiae, non inveniunt; quandoquidcm nec homo missus ab homine, diversam naturam mittentis ct missi esse demonstrat. CAPUT IV. -Hic autem etiam hoc potest intelligi, ut co ipso a Patre Filius missus esse dicatur, quod Filius hominibus apparuit in carne, non Pater. Quis enim mittitur illo ubi est? Ubi autem non est Sapientia Dei, quod est Christus, de qua legitur: Attingit a fine usque ad fincm fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1)? Cum ergo ubique sit eliam Filius, quo mittendus fuerat ubi non erat, nisi apparendo sicut non apparebat? Quanquam et Spiritum sanctum missum legamus, qui certe in unitatem personæ suæ naturam non assumpsit humanam. Nec a solo Filio missus est, sicut scriptum est, Cum ego iero, mittam tUum ad vos (Joan. XVI, 7); sed a Putre quoque, sicut scriptum est, Quem mittet Pater in nomine meo (Id. xiv, 26). Ubi ostenditur quod nec Pater sine Filio, nec Filius sine Patre misit Spiritum sanctum, sed cum pariter ambo miserunt. Inseparabilia quippe sunt opera Trinitatis. Solus Pater non legitur missus, quoniam solus non habet auctorem a quogcnitus sit, vel a quo procedat. Et ideo non propter naturæ diversitatcm, quae in Trinitate nulla est, sed propter ipsam auctoritatem solus Pater non dicitur missus. Non enim splendor aut fervor ignem;