Latin
14
Augustine, Contra Sermonem Arianorum 14
Unproofread scanNot analysed yet
A Patre autem et Filio missus est Spiritus sanctus: et a Patre et Spiritu missus est Filius. CAPUT XXII. -15. Filius, inquiunt, minister est Patris: Spritus sanctus minister est Filii. Nec attendunt quod isto modo mcliores faciunt Spiritu sancto Apostolos sanctos; qui cum se Dei ministros esse dicunt, non eos utiquc isti etiam De! PaU is ministros negabunt. Ejus quippc ministri facti sunt, in cujus nomine ctiam baptizarunt, id est, Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Ac per hoc secundum istorum vaniloquia, meliores erunt Trinitatis ministri; si propterea minor cst Spiritus sanctus, quia solius minister est Filii.