Latin
16
Augustine, Contra Sermonem Arianorum 16
Unproofread scanNot analysed yet
Filius, inquiunt, jubetur a Patre: Spiritus sanctus jubetur a Filio. Nusquam hoc in Scripturis sanctis legunt: quamvis obedientem Filium lcgamus secundum formam servi, qua major est pater; non secundum formam Dei, in qua unum sunt ipse et Pater. i7. Legitur itaque in Scripturis sanctis Filius subditus Patri. Ibi est enim forma servi, in qua et parentibus hominibus subditus erat; sicut Evangelium loquitur: Et descendit cum illis, et venit Nazareth; et erat subditus illis (Luc. II, 51). Non autem alicubi sancia Scriptura dicit Spiritum sanctum subditum Filio.