Latin
48.172 to 48.193
Augustine, Contra Sermonem Arianorum 48.172-193
Unproofread scanNot analysed yet
XVII, 28)? Proinde adorari Filium in Spiritu sancto, etiam nos dicimus: adorari autem Filium ab Spiritu sancto, legant, si possunt. CAPUT XXXI. —29. Nam per Filium glorificari Patrem, quis ncgat? Sed et Filium glorificari per Patrem, negare quis audeat: cui dicit ipse Filius, Glorifica me; cui etiam dicit. Ego te glorificavi (Joan. XII, 28, et xvi! 5, 4)? Glorificare antem, et honorificare, et clarificare, tria quidem verba, sed res una est, quod græce dicitur δοξάζειν: interpretum autem varietate, aliter atque aliter positum cst in latino. CAPUT XXXII. -30. Spiritus sancti opus et diligentia est, inquiunt, sanctificare, et sanctos custodire; et non solum rationabilia, ut quidam putant, aed et irrationabilia plura sanctificare: et cos qui ceciderunt propter suam negligentiam, ad pristinum statum revocare; ignorantes docere, obliviscentes admonere, peccarit. arguere, pigros hortari de salute sua cogitare et sollicite agere, errantes ad viam veritatis deducere, infirmos curare, et fragilitatem corporis per alacritatem animæ continere, et ad amorem pietatis et castitatis confirmare. et omnes illuminare; super omnia fidem et charitatem præbere singniis pro studio quoque et diligentia, pro simplicitate et sinceritate mentis, pro mensura fidei et merito conversationis, gratiam 1 ad utilitatem dividere tt unusquisque in quo opere et proposito fuerit habilis. in ipso ordinare. Facit hæc quidem Spiritus sanctus: scd absit ut sine Filio faciat. Quis enim sic deviet a via vcriialis, ut neget a Christo custodiri sanctos, lapsos autem in statum pristinum reparari, ignorantes doceri, obliviscentes admoneri, peccantes argui, pigros hortari, errantes ad viam veritatis adduci, infirmos sanari, cæcos illuminari, et cætera qu:e isti Spiritui sancto, tanquam solus ea faciat, tribuenda putaverunt? Ut enim de caLleris, ne longum sit, 4aceam; quomodo negabunt a Christo doccri sanctos, quibus idem dicit, Nolite vocari ab hominibus rabbi;