Latin
48.194 to 48.219
Augustine, Contra Sermonem Arianorum 48.194-219
Unproofread scanNot analysed yet
unus est enim magister vester Christus (Matth. XXIII, 8)? quomodo negabunt a Christo illuminari cæcos, de quo scriptum lcgunt, Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem (Joan. I, 9 )? Spiritus ergo sanctus, sicut siue Christo non docct aut illuminat quemquam, ila sine Christo nun sanctificat quidquam. Illud autem quod per prophetam Dcus dicit, Ut sciant quia ego sum qui sanctifico eoa (E:rod. XXXI, 43); eligant a quo dictum vclint credere. Si a Patre, cur ab eo separant opera Spiritus sancti 2, cum sanctificari sanctos ab Spiritu sancto tanquam proprie ac separabiliter putant? Si a Filio, saltem ab ipso non separent opera sanctificatoris Spiritus sancti. Si ab Spiritu sancto, Deus est cHam Spiritus sanctus, quod illi nolunt, qui per Prophetam dixit, Ut sciant quia ego sum qui sanctifico eos. Si autem, quod melius intelligitur, vox illa ipsius Trinitatis est per Prophetam, nullo dubitante, unus csl Deus Pater et Filius ct Spiritus sanclus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia; ipsi gloria in sæcuta sæculorum. Amen (Rom. xr, 36). CAPUT XXXIII. —31. Cum itaque fateamur fieri ab Spiritu sancto, quæ ab illo fieri commemoraverunt, non est ex eo consequens quod adjungunt: Alium esse a Filio Spiritum sanctum natura et ordine, gradu et affectu, dignitate et potestate, virtute et operatione. Quandoquidem nec hominum diversa natura est, quorum separabilia opera esse possunt, qnod Trinitatis esse non possunt. Ordo autem, gradus, affectus, qui invenitur in creaturae disparilitate et infirmitate, nullus est in illa coæterna et æquali et impassibili Trinitate. Dignitas vero, potestas, virtus, quomodo non æqualis cst omnibus, qui ct eadem et similiter operantur? Quod enim dicunt eos operatione diversos, hoc omnino falsum esse convicimus. CAPUT XXXIV. —32. Quod autem in isto scr. mone subnectunt, Impossibile esse ut unus idemque sit Pater et Filius, generans et nascens;