Latin
48.76 to 48.96
Augustine, Contra Sermonem Arianorum 48.76-96
Unproofread scanNot analysed yet
Ut autem secundum ipsorum sensum sic accipiamus clamantem, tanquam non clamare nos faciat, sed ipse clamct; ecce dicendo, Abba, Pater, non interpellat Filium, sed Patrem. Non enim audebunt dicero filium Christi esse Spiritum sanclum: nam utique, ne hoc dicerent, non genitum a Filio, sed factum dicere maluerunt. Non ergo scimus per nos ipsos quid oremus, sicut oportet, sed ipse Spiritus interpellat, id est, interpellare nos facit quae sunt secundum Deum: quod nisi faciat, non oramus, nisi secundum istum mundum, ad explendam concupiscentiam carnis, et concupiscentiam oculorum, et ambitionem sæculi, quæ non sunt a Patre, sed ex mundo sunt (I Joan. II, 16). Quamvis nonnulli id quod dictum est, Ipse Spiritus interpellat gemitibus; de spiritu hominis intelligendum arbitrentur. CAPUT XXVI. —22. Totius bonitatis et sapientiae et virtutis Patris, vivam et veram, prepriam et condignam imaginem dicunt Filium. At apostolus Paulus, uon virtutis Dei et sapientia; imaginem; sed Deum ipsum esse dicit, Dei virtutem et Dei Sapientiam (I Cor. i, 24). Eo ipso igitur quod imago Patris est Filius, Virtus. . -jus et Sapientia est. Imago autem plena atque perfecta, id est, non ab illo ex nihilo facta, sed de illo genita, nihil minus habet quam ille cujus imago est: Patris quippe imago summa, id est, ila similis ut in ea dissimile aliquid non sit, Filius est unigenitus. Non suut tamen ausi dicere imaginem Filii Spiritum sanctum, sed manifestationem. Propter hoc, ncc genitum, sed factum ab illo esse dixerunt Quod de Scripturis sanctis omnino non legunt 1. CAPUT XXVII. —25. Quis autem catholicus dixerit, partem Patris esse Filium, aut, partem Filii Spiritum sanctum? Quod ita negandum putaverunt, tanquam inter nos et ipsos ulla inde sit quaestio. Ejusdem natura dicimus esse Trinitatem, non aliquam ibi personam partem cujuspiam nuncupamus.