Latin
48.97 to 48.109
Augustine, Contra Sermonem Arianorum 48.97-109
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quod ita negant partem Patris esse Filium, ut tamen dicant proprium et dilectissimum, perfectum et plenum unigenitum Filium: quaerendum est ab eis, quos fllios suos facit Deus voluntarie, gignens eos verbo veritatis, cum ad eam perfectionem pervenerint, ut perfectiores esse non possint, utrum sint etiam ipsi proprii et dilectissimi, perfecti et pleni filii Dei. Quod si erunt, nec unigenitus ille erit, quia aequales multos habebit; sed lantuminodo primogenitus. Si autem non erunt, quomodo accipienda est illius plenitudo atque perfectio, nisi ut sit prorsus gignenti aequalis, et in nullo omnino dissimilis; atque ut id brevius planiusque 1dicamus, sint isti filii gratia, ille natura: quia in istis est participatio divinitatis, in illo plenitudo? Quamvis et ille quod suscepit hominem, et Verbum caro factum eat (Joan. i, 14), non sit natura, sed gratia: Verbi tamen, quod Patri aequale est, permanente natura. Deinde respondcant, quia non filium, sed primum et praecipuum opus Filii præ cæteri, universis dicunt esse Spiritum sanctum, utrum illi filii meliores futuri sint Spiritu sancto, quos voluntarie genuit Pater verbo veritatis (Jacobi I, 18)? Quomodo enim non coguntur hoc dicere, cum procul dubio melius sit filios esse Patris, quam opus Filii? Haec cogitent, et emendent vanas impiasque blasphemias, atque fateantur in illa Trinitate nullam personam, praeter quod Filius manens Deus, homo factus est, omnino esse creaturam, aut aliquid a Deo •factum: sed totum quidquid illud est, summum, verum,immutabilem Deum. Absit enim ut, quemadmodum sapiunt, Pater major sit Filio suo, secundum id quod unigenitum Verbum ejus est: sed secundum id quod Verbum caro factum est. Sed quid mirum, quando in eadem carne factus est etiam Angelis minor? Absit ut, quemadmodum blasphemant, incomparabiliter major et mc- Hor sit Filius Spiritu saqcto: et quod insanissimum est credere, templum minoris sint membra majoris.