Latin
12.1 to 12.22
Augustine, De agone christiano 12.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt autem stulti, qui dicunt: quare non poterat aliter sapientia dei homines liberare, nisi susciperet hominem et nasceretur de femina et a peccatoribus illa omnia pateretur? quibus dicimus: poterat omnino, sed si aliter faceret, similiter uestrae stultitiae displiceret. si enim non appareret oculis peccatorum, lumen eius aeternum utique, quod per interiores oculos uidetur, inquinatis mentibus uidere non possent. nunc autem quia uisibiliter nos commonere dignatus est, ut ad inuisibilia praepararet, displicet auaris, quia non aureum corpus habuit; displicet inpudicis, quia de femina natus est —multum enim oderunt inpudici, quod concipiunt et pariunt feminae —; displicet superbis, quod contumelias patientissime pertulit; displicet delicatis, quia cruciatus est; displicet timidis quia mortuus est. et ut non uitia sua uideantur defendere, non in homine dicunt sibi hoc displicere, sed in filio dei. non enim intellegunt, quid sit aeternitas dei, quae hominem adsumpsit, et quid ipsa humana creatura, quae mutationibus suis in pristinam firmitatem reuocabatur, ut disceremus docente ipso domino infirmitates, quas peccando collegimus, recte faciendo posse sanari. ostendebatur enim nobis, ad quam fragilitatem homo sua culpa peruenerit et ex qua fragilitate diuino auxilio liberetur. itaque filius dei hominem adsumpsit et in illo humana perpessus est. haec medicina hominum tanta est, quanta non potest cogitari. nam quae superbia sanari potest, si humilitate filii dei non sanatur? quae auaritia sanari potest, si paupertate filii dei non sanatur? quae iracundia sanari potest, si patientia filii dei non sanatur? quae inpietas sanari potest, quae caritate filii dei non sanatur? postremo quae timiditas sanari potest, si resurrectione corporis non sanatur? erigat spem suam genus humanum et recognoscat naturam suam; uideat, quantum locum habeat in operibus dei. nolite uos ipsos contemnere, uiri; filius dei uirum suscepit.