Latin
12.23 to 12.38
Augustine, De agone christiano 12.23-38
Unproofread scanNot analysed yet
nolite uos ipsas contemnere, feminae; filius dei natus ex femina est. nolite tamen amare carnalia, quia in filio dei masculus nec femina sumus. nolite amare temporalia, quia, si bene amarentur, amaret ea homo, quem suscepit filius dei. nolite timere contumelias et cruces et mortem, quia, si nocerent homini, non ea pateretur homo, quem suscepit filius dei. haec omnis hortatio, quae iam ubique praedicatur, ubique ueneratur, quae omnem oboedientem animam sanat, non esset in rebus humanis, si non essent facta illa omnia, quae stultissimis displicent. quem dignatur imitari uitiosa iactantia, ut ad uirtutem percipiendam possit adduci, si erubescit imitari eum, de quo dictum est, antequam nasceretur, quod filius altissimi uocabitur, et per omnes iam gentes, quod negare nemo potest, filius altissimi uocatur? si multum de nobis sentimus, dignemur imitari eum, qui filius altissimi uocatur; si parum de nobis sentimus, audeamus imitari piscatores et publicanos, qui eum imitati sunt. o medicinam omnibus consulentem, omnia tumentia comprimentem, omnia tabescentia reficientem, omnia superflua resecantem, omnia necessaria custodientem, omnia perdita reparantem, omnia deprauata corrigentem! quis iam se extollat contra filium dei? quis de se desperet, pro quo tam humilis esse uoluit filius dei? quis beatam uitam esse arbitretur in his, quae contemnenda esse docuit filius dei? quibus aduersitatibus cedat, qui naturam hominis tantis persecutionibus custoditam credit in filio dei? quis sibi esse clausum regnum caelorum putet, qui cognoscit publicanos et meretrices imitatos esse filium dei? qua peruersitate non careat, qui facta et dicta intuetur et diligit et sectatur illius hominis, in quo se nobis ad exemplum uitae praebuit filius dei?