Latin
26
Augustine, De agone christiano 26
Unproofread scanNot analysed yet
Nec eos audiamus, qui negant tale corpus domini resurrexisse, quale positum est in monumento. si enim tale non fuisset, non ipse dixisset post resurrectionem discipulis: palpate et uidete, quoniam spiritus ossa et neruos non habet, sicut me uidetis habere. sacrilegum est enim credere dominum nostrum, cum ipse sit ueritas, in aliquo fuisse mentitum. nec nos moueat, quod clausis ostiis subito eum apparuisse discipulis scriptum est, ut propterea negemus illud fuisse corpus humanum, quia contra naturam huius corporis uidemus esse per clausa ostia intrare. omnia enim possibilia sunt deo. nam et ambulare super aquas contra naturam huius corporis esse manifestum est; et tamen non solum ipse dominus ante passionem ambulauit, sed etiam Petrum ambulare fecit. ita ergo et post resurrectionem de corpore suo fecit, quod uoluit. si enim potuit ante passionem clarificare illud sicut splendorem solis, quare non potuit et post passionem ad quantam uellet subtilitatem in temporis momento redigere, ut per clausa ostia posset intrare?