Latin
27
Augustine, De agone christiano 27
Unproofread scanNot analysed yet
Nec eos audiamus, qui negant ipsum corpus secum leuasse in caelum dominum nostrum et commemorant in euangelio quod scriptum est: nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, et dicunt, quia corpus non descendit de caelo, non potuisse ascendere in caelum. non enim intellegunt, quoniam corpus non ascendit in caelum; dominus enim ascendit, corpus autem non ascendit, sed leuatum est in caelum illo leuante, qui ascendit. si enim quisque descendat uerbi gratia de monte nudus, cum autem descenderit, uestiat se et uestitus iterum ascendat, recte utique dicimus: nemo ascendit, nisi qui descendit, nec uestem consideramus, quam secum leuauit, sed ipsum, qui uestitus est, solum dicimus ascendisse.