Latin
16
Augustine, De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus 16
Unproofread scanNot analysed yet
ECCLESIA dixit: Legem te accepisse testaris, sed tegem Veleris Testamenti: ego autem Evangeliorum novam legem accepi. Et ut scias veterem novitate compressam, lege isaiam qui libi ait: Illa vetera transierunt, ecce facta sunt nom, nunc orientur (Isai. XLIII, 49). Nam quod dicis te in salutem populi circumcisionis signaculum accepisse, hodie probo stattitiam tuam fuisse deceptam. Si ergo per circumcisioncm æternitas donabatur, vides te caput accepisse, non pedes, et uno oculo vel una manu fuisse truncatam; mediam vixisse, ct mediam fuisse emortuam. Nam si dicis populum tuum in signo tuæ passionis esse salvanduin, quid facient virgines tuæ, quid radent viduæ, quid matres ctiam Synagogæ, si circumcisionis signum populo ad aeternam vitam profecisse testaris? Ergo Judaeas feminas habere non decet; viri enim circumciduntur, mulieres autem præputium non admittunt: ergo salvæ esse non possunt, si circumcisione salvamini. Vides ergo te viros, hoc est circumcisos habere posse Judæos; mulieres autem, quae circumcidi non possunt, nec Judæas, nec Christianas, sed paganas esse profiteor. Audi, doceo te clarissime circumcisionis insignia, quam circumcisionem si accipere potuisses, nunquam prodigium de regno perpeti cecidisses. Respice quod Jeremias ait: Hæc dicit DominUs viris Judæis qui habitatis in Jerusalem, Renovantini inter vos novitate, et ne seminaveritis in apinis: circumcidite vos Deo vestro, el circumcidite præputium cordis vestri (Jerem. IV, 3, 4). Quod et ipse Moyses ait, quem tu similiter sequebaris, licet mihi mandata portaret: Erit, inquit, in novissimis diebus, circumcidet Deus cor tuum, et cor seminis tui ad Dominum Deum tuum amandum (Deut. XXX, 6). Et apos olus Paulus ait. Circumcisi estis circumcisione non manu facta, non in exspoliatione carnis, sed in circumcisione Christi (Coloss. II, 11). Quid ad hæc dicimus, Synagoga? Ecce non carnis, sed cordis circumcisio mandabatur, scilicet ut vitia cordis incideres, ui libidinem dcsecares, ut idololatriæ caput auferres, ut tunicam fornicationis scindcres. Quia ait propheta, In lapide mæchata es et in ligno (Jerem. III, 9). Vides ergo te nan accepisse in Signum salutis circumcisionem, scd in signum potius pudoris et turpitudinis. Nam putas signum esse quod vestitu legitur, quod præ verecundia non profertur, quod uxori tantummodo dehitum esse cognoscitur; quia onicina et mulieres tuas depilato capite ac dccalvato in asinis sæpe vidi danniatas? Utique si signum salutis est illud quod adulteram stupravit, quod virginem vitiaudo compressit; mulier quæ de circumcisionis salute sibi turpitcr lusit, damnari non debet; necillo puniri, quiadulteramdesalutiferocircumcisionis signo compressam vel in mortemrjecit. Nescio an illic signum salutis esse potuisset, nude facinoris admissa damnantur. Populus autem meus signumsalutis in fronte gestando, totumhominem, viros ac mulieres, de alto signaculi, casta de sublimibus ct publica libertate defendit.