Latin
17
Augustine, De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus 17
Unproofread scanNot analysed yet
SYNAGOGA respondit: Vellem addiscere ubi signum frontis acceperis, vcl quis propheta signum istud quod dicis, hoc cst signum frontis, signaculo sanctificationis inciderit. ECCLESIA dixit: Habes Ezechielem propphetam, qni ex præsentia majestatis exclamat Ite et cœdite, et noliteparcere oculis vestris. Nolite misereri senioribus; jurenes, virgines, parvulos et mulieres interficite usque ad internecionem: omnem autem super quem signum scriptum estin fronte, ne tetigeritis(Ezech. IX, 5, 6). Idem quoque ipse propheta sic ait: Vade per mediam Jerusalem,et notabis signum super frontem virorum, qui ingemiscunt et moerent ob iniquitates quœfiunt in medio ipsorum (Ibid. 4). Item in Apocalypsi: Vidi Agnum stantem in monte Siom, et cum eo centum quadragintaquatuor millia,et habebant nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis (Apoc. XIV, 1). Vides ergo signum mihi datum, et insigne crucis, quam, dimissa te atque derelicta, passio Salvaloris ornavit.