Latin
3
Augustine, De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus 3
Unproofread scanNot analysed yet
SYNAGOGA respondit: Etiam si istud quod asseris feci, recte et honeste peccavi: quia ego regem noveram, cujus litteras frequenter acceperam: et tu silvicola quærebaris, quæ Barbarorum ritu, rure, collibus, intra invia vel secreta agresti quondam tugurio cornmancbas. Nam quid te aliquando rusticius fuit? Tu cum gentibus, cum quibus ego sæpe pugnavi, pastorali more balantia, credo, pecora sequebaris: ego sceptro et legionibus fulta, apud Jerosolymam purpureu amictu regnabam; ego Romanum possidebam imperium; ogo reges, milites, et alienigenarum gentium duccs occidi: mihi Persa ct Indus aurum, gemmas, cbur, argentum et sericum, totasque opes advexit: tu montana, rustica, apta pecoribus; tu pressis in vallibus tantum diversabare sollicita; tu ex vasta rupe condensior I, cui rumosus lapis timidum quondam præstabat hospitium, lac de caseo, vaccinia cum glande mandebas: ego Pharaonem in suis curribus, rgo Ægyptios, ego Chananaeos, Jebusæos, et Cethæos, et Pheresæos reges occidi.