Latin
4
Augustine, De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus 4
Unproofread scanNot analysed yet
ECCLESIA dixit: Recognosco quæ loqueris, et laudcs tuas diflitcri non possum. Scio quia urbis ture et ambitiosa fora et Capitolia celsa vidisti: armorum tuorum impressio, ct fulgentia clypeorum signa, spicula, enses,, jacu:a missorum telorum, expressus equestrium exercituum gemitus, magnos ornatus duces et tyrannos stravit. Scio potentiam tuam, quam Jerosolyma illa pompatili fastu ructuabat. Scio enim quia tibi quondam Romanus orbis intremuit, et ici ra gentium palpitavit. Sed memor esse debes quid propter unam mulierem Dinam feceris in Sichem: imbelles homines, ct innocentiæ suæ honore fulgentes, latronum ritu vastasti (Gen. XXXIV, 26).