Latin
Antichristi mores. Antichristi jam multi. Antichristi ori. go.Ubi nasciturus, u…
Augustine, De Antichristo [Incertus. Adso Derviensis] 3
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce audistis qualiter nascatur: audite jam locu. ,. . ubi nasci debeat. Nam sicut Dominus ac Kedemptor noster Bethlehem sibi providit, ubi pro nobis humanitatem assumeret et nasci dignaretur: sic diabolus illi homini perdito, qui Antichristus dicitur, locum novit aptum, unde radix omnium malorum oriri debeat, scilicet civitatem Babyloniae. In hac enim civitate, quæ quondam inclyta et gloriosa urbs Gentilium1 et caput regni Persarum erat, Antichristus nascetur: et in civitaiibus Bethsaida et Corozaim nutriri et conversari dicitur. Quibus civitatibus Dominus in Evangelio imprecatur2, dicens: Vcetibi Bethsaida! vœ tibi Corozaim (Luc. x, 15)! Habebit autem Antichristus magos, maleficos, divinos, incantatores, qui eum diabolo inspirante nutrient, et docebunt, et imbuent omni iniquitate, et falsitate, et nefaria arte: et maligni spiritus erunt duces ejus, et socii semper, ei comites indivisi.