Latin
Antichristi mores. Antichristi jam multi. Antichristi ori. go.Ubi nasciturus, u…
Augustine, De Antichristo [Incertus. Adso Derviensis] 4
Unproofread scanNot analysed yet
Dcindc Jerosolymam veniens, omnes christianos quos ad se non poterit convertere, per varia tormenta jugulabit, ut suam sedem in templo sancto ponet. Templum etiam destructuni, quod Salomon Deo paravit, tunc ædificabit, in statu suo restaurabit, et circumcidet se 3, et filium Dei omnipotentis se esse mentietur. Reges autem et principcs4 primum ad se convertet; deinde, per illos, cæteros populos. Loca vero per quae Christus Dominus ambulavit, prius destruel; deinde per universum mundum nuntios et praedicatores suos mittet. Praedicatio autem ejus et potestas tenebit a mari usque ad mare, ab Oriente usque ad Occidentem, ab Aquilone usque ad Septentrionem. Faciet quoque signa multa, magna, mirabilia et inaudita: arbores scilicet subito florere et arescere, mare turbari et subito tranquiilari, naturas in diversas figuras mutari, agitari aera ventis et multimodis commotionibus5, et cætera innumerabilia et stupenda, mortuos scilicet in conspectu hominum suscitari, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi (Matth. xxiv, 24). (a) Nam quando tanta ac talia signa viderint, eliam illi qui perfecti et electi Dei sunt, dubitabunt utrum ipse sit Christus qui in fine mundi venturus est secunduln Scripturas, an non. Hæc autem omnia miracula omnibus modis falsa eruut pcr incantationes diabolicas, sed peccatoribus ct incredulis vidcbuntur esse vera 6.