Latin
Antichristi mores. Antichristi jam multi. Antichristi ori. go.Ubi nasciturus, u…
Augustine, De Antichristo [Incertus. Adso Derviensis] 7
Unproofread scanNot analysed yet
Et tunc quidem revelabitur homo peccati, Antichristus videlicet; qui licet sit homo, fons lamen erit omnium peccatorum: et filius perditionis, hoc est, filius diaboli I; quia per omnia adimplebit voluntatem suam, quia plenitudo diabolicx potestatis et totius mali ingenii corporaliter habitabit in illo, in quo crunt omnes thesauri malitiæ et iniquitatis ahsconditi: qui adversatur, id est, contrarius, est Christo omnibusque membris ejus: et extollitur, id est, in superbiam erigitur: super omne quod dicitur Deus (II Thes. II, 4), id est, (a) super omnes deos Gentilium, Apolliiem, Jovem, Mercurium, quos Pagani deos existimant. Super omnes istos deos extollitur Antichristus S quia majorem et fortiorem se faciet illis omnibus. Et non solum supra illos, sed etiam supra omne quod colitur, id est, supra sanctam Trinitatem, quæ sola colenda et adoranda est abomni creatura, ita se extollet, ut in templo sedeat, ostendens se tanquam sit Deus. Nam, sicut supra diximus, in civitate Babyloniæ natus, Jerosolymam veniens circumcidet se, dicens Jud:eis: Ego sum Christus vobis repromissus, qui ad salutem vestram veni, ut qui dispersi estis congregem ct defendam. Tunc confluent ad eum onmes Judaei: existimantes Deum suscipere, sed suscipient diabolum.