Latin
Antichristi mores. Antichristi jam multi. Antichristi ori. go.Ubi nasciturus, u…
Augustine, De Antichristo [Incertus. Adso Derviensis] 6
Unproofread scanNot analysed yet
Tempus quidem quando Antichristus veniat, vel quando dies judicii apparere incipiat, Paulus in Epistola ad Thessalonicenses dicens1, Rogamus vos per adventum Domini nostri Jesu Christi, manifestat eo loco ubi ait: Quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis (II Thess. II, i, 3), etc. Scimus enim quoniam post regnum Græcorum, sive ctiam post regnum Persarum, ex quibus unum. quodque suo tempore magna gloria viguit, et maxima polenia floruit, ad ultimum quoque post cætera regna regnum Romanorum cœpit2, quod fortissimum omnium regnorum supcriorutn fuit, et omnia regna terrarum sub dominatione sua habuit, omnesque nopulorum nationes Romanis subjacuerunt, et eis sub tributo servierunt. Inde ergo dicit apostolus Paulus, Antichristum non antea in mundum esse venturum, nisi venerit primum discessio; hoc est, nisi discesserint omnia regna a Romano imperio, cui prius subdita erant. Hoc autem tempus nondum advenit; quia licet videamus Romanum imperium ex maxima parte jam destructum, tamen quamdiu reges Francorum duraverint, qui Romanum imperium tenere debent, Romani dignitas ex toto non perihit; quia in regibus suis stabit. Quidam vero doctores nostri dicunt, qnod unus ex regibus Francorum Romanum imperium ex integro tenebit, qui in novissimo tempore erit, et ipse erit maximus, et omnium regum ultimus: qui postquam regnum suum feliciter gubernaverit, ad ultimum Jerosolymam veniet, et in monte Oliveti sce'i ptrum et coronam suam deponet (hic erit finis ct consummatio Romanorum Christianorumque iinperii): statimque, secundum sententiam prædictam apostoli Pauli, Antichristum dicunt adfuturum.