Latin
Incerti Auctoris Ac Pii
Augustine, De Assumptione Beatae Mariae Virginis [incertus] 4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. An deceat beatæ Marias corpus in pulverem resolutum esse. Non sequitur ex Adæ maledicto. Sed si dicimus eam mortis teneri vinculis, et resolutam in communem putredinem, vermem ac cinerem: librandum I est, si hoc conveniat tantæ sanctitati, tantæ aulai Dei prærogativæ. Scimus enim dictum primo parenti, Quia pulvis est et in pulverem ibis (Gen. III, 19). Quod si de mortc dicitur, generalis est sententia; si de resolutione in pulverem, hanc conditionem Christi caro evasit de carne Mariae sumpta, quae corruptionem non sustinuit. De hoc enim scriptum est per David prophetam dicentem, Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. xv, 10). De quo autem sancto dictum sit, archangelus prodidit, qui ad Mariam ait, Et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc, I, 55 ). Vere sanctum, et sanctum sanctorum: unde et illa Sancta sanctorum dicuntur, quæ illa servabant quibus ille figurabatur, qui veraciter solus Sanctus sanctorum dicitur. Hic enim est de quo idem archangelus Gabriel Danieli loquitur inter cætera quae futura ostendit dicens, Et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum (Dan. IX, Hic enim Sanctus corruptionem non vidit, qui tertia die cum triumpho de inferis rediens resurrexit. Caro cjus quae de Maria sumpta est, etsi mortua est ex infirmilate, revixit ex Dei virtute. Sed hoc ille, qui quando voluit mori, quando voluit resurgere, potuit. Excipitur ergo ab ilia generali sententia de virgine sumpta natura. Quod si non Mariæ congruit, congruit tamen lilio quem genuit.