Latin
Incerti Auctoris Ac Pii
Augustine, De Assumptione Beatae Mariae Virginis [incertus] 5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT I V. Maria ab Evæ maledicto libera. Poso hæc quai Adae dicta sunt, de quibus excipitur Mariæ Filius; contuenda sunt quae etiam Evæ dicta sunt, si cunctis feminis sint generalia, et si in aliquo excipiatur Maria. Scriptum quippe est, Mulieri quoque dixit Deus, Multiplicabo ærumnas tuas et conceptus tuos. In dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui (Gen. III, 16). Ærumnam Maria sustinuit, cujus animam gladius passionis Christi pertransivit (Luc. II, 35): sed conceptus non multiplicavit, nec sub viri, id est, mariti potestate deguit, quæ integerrimis visceribus de Spiritu sanclo Christum suscepit, et virginitatis integritate manente virgo permansit. Quem quia sine peccali colluvione, et siue virilis admixtionis detrimento suscepit, sine dolore genuit, et sine integritatis violatione, pudore virginitalis integra permansit. Hoc enim potuit efficere de matre, quia sic Deus elegit nasei de homine. Maria ergo etsi communicat ærumnis Evæ, non communicat parturiendo cum dolore. Promeruit enim hoc singuhlris sanctitas ejus et singularis gratia, qua susceptione Dei singulariter aestimata est digna. Non immerito ergo excipitur a quibusdam generalibus vera æstimatione, quam tanta servat gratia et attollit dignitatis praerogativa. Quantum enim Christi potestas possit, mundi ostendit universitas; quantum gratia, Mariæ monstrat integritas: quæ sicut diversa est a natura, ita diversa est ab usu. Quid ergo si in tanta diversitate eam dicimus humanæ sortis mortem subiisse, nec tamen ejus vinculis retineri, per quam Deus voluit nasci, et carnis substantia communicarc, numquid impium erit? Scimus enim Jesum omnia posse, qui de se ipso ait, Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII, i8).