Latin
Book 1
Augustine, De Baptismo 1.3
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque isti in quibusdam rebus nobiscum sunt, in quibusdam uero a nobis exierunt. proinde illa in quibus nobiscum sunt eos agere non uetamus; in quibus autem nobiscum non sunt, ut ueniendo accipiant uel redeundo recipiant adhortamur et quibus modis possumus, ut id eligant emendati adque correcti, cum caritate satagimus. non eis itaque dicimus: 'nolite dare', sed: 'nolite in schismate dare\\ nec eis quos uidentur baptizaturi dicimus: 'nolite accipere', sed: 'nolite in schismate accipere'. nam si quem forte coegerit extrema necessitas, ubi catholicum per quem accipiat non inuenerit et in animo pace catholica custodita per aliquem extra unitatem catholicam positum acceperit quod erat in ipsa catholicae unitate accepturus, si statim etiam de hac uita emigrauerit, non eum nisi catholicum deputamus. si autem fuerit a corporali morte liberatus, cum se catholicae congregationi etiam praesentia corporali reddiderit unde numquam corde discesserat, non solum non inprobamus quod fecit, sed etiam securissime uerissimeque laudamus, quia praesentem deum credidit cordi suo ubi unitatem seruabat et sine sancti baptismi sacramento, quod ubicumque inuenit non hominum sed dei esse cognouit, noluit ex hac uita emigrare. si quis autem, cum possit in ipsa catholica accipere, per aliquam mentis peruersitatem eligit in schismate baptizari, etiamsi postea uenire ad catholicam cogitat, quia certus est ibi prodesse sacramentum, quod alibi accipi quidem potest, prodesse autem non potest, procul dubio peruersus et iniquus est et tanto perniciosius quanto scientius. ita enim non dubitat recte illic accipi, sicut non dubitat illic prodesse etiam quod alibi acceperit.