Latin
1.4.1 to 1.4.14
Augustine, De Baptismo 1.4.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Duo sunt enim quae dicimus, et esse in catholica baptismum et illic tantum recte accipi; utrumque horum Donatistae negant. item alia duo dicimus, esse aput Donatistas baptismum, non autem illic recte accipi; horum duorum illi unum magnopere adfirmant, id est esse ibi baptismum, non autem illic recte accipi nolunt fateri. harum quattuor sententiarum tres nostrae tantum sunt, unam uero utrique dicimus. nam esse in catholica baptismum et recte illic accipi et aput Donatistas non recte accipi nos tantum dicimus, esse uero baptismum et aput Donatistas et illi asserunt et nos concedimus. quisquis ergo uult baptizari et certus est iam nostram sibi ecclesiam ad christianam salutem esse deligendam et in ea sola prodesse baptismum Christi, etiamsi alibi acceptum fuerit, sed ideo in parte Donati uult baptizari, quia esse ibi baptismum non illi soli neque nos soli, sed utrique dicimus, adtendat alia tria. si enim nos elegit sequi in his quae illi non dicunt, ea uero quae utrique dicimus praeponit his quae nos soli dicimus, satis est nobis quod ea, quae illi non dicunt et nos soli dicimus, praeponit eis quae illi soli dicunt. esse autem in catholica baptismum nos dicimus, illi non dicunt; recte accipi in catholica baptismum nos dicimus, illi non dicunt; non recte accipi in parte Donati baptismum nos dicimus, illi non dicunt. sicut ergo id potius credit quod nos soli dicimus esse credendum, ita hoc potius faciat quod nos soli dicimus esse faciendum. quod autem utrique dicimus esse credendum, hoc, si ita putat, robustius credat quam id quod a solis dicitur nobis. robustius enim crediturus est esse baptismum Christi in parte Donati quod ab utrisque nostrum dicitur, quam esse baptismum in catholica quod a catholicis tantummodo dicitur.