Latin
1.4.15 to 1.4.24
Augustine, De Baptismo 1.4.15-24
Unproofread scanNot analysed yet
sed rursus magis crediturus est esse baptismum Christi etiam aput nos quod nos soli dicimus, quam non esse aput nos quod illi soli dicunt. iam enim decreuit et certus est, in quibus dissentimus, nos illis esse praeponendos. ita ergo quod nos soli dicimus recte aput nos accipi magis crediturus est quam non recte aput nos accipi, quia hoc illi soli dicunt. eadem regula quod nos soli dicimus non recte aput illos accipi magis crediturus est quam id quod illi soli dicunt, id est recte aput illos accipi. frustra itaque sibi uidetur securus ibi accipere quod esse quidem ibi utrique dicimus, sed ibi esse accipiendum non utrique dicimus. elegit autem ipse in eo quod non utrique dicimus nobis potius inhaerere. hic ergo securus accipiat ubi et esse et recte accipi certus est, illic autem non accipiat quod esse ibi quidem dicunt, sed ibi accipiendum esse non dicunt quorum sententiam decreuit eligere. quamquam etiamsi dubium haberet non illic recte accipi quod in catholica recte accipi certum haberet, grauiter peccaret in rebus ad salutem animae pertinentibus uel eo solo, quod certis incerta praeponeret. recte quippe hominem in ecclesia catholica baptizari eo ipso certus est, quod etiam alibi baptizatus huc transire decreuit. non autem recte aput Donatistas hominem baptizari saltem incertum habeat, cum hoc illi dicant quorum sententiam Donatistis anteponendam esse certum habet, et incertis certa praeferendo hic baptizetur, ubi propterea certus est recte fieri, quia et cum alibi facere cogitabat huc transeundum esse decreuerat.