Latin
Book 4
Augustine, De Baptismo 4.10
Unproofread scanNot analysed yet
Nam reuera illud, quod quidam Cypriani disputationibus opponebant, quod ait apostolus: uerumtamen omni modo siue per occasionem siue per ueritatem Christus adnuntietur, recte Cyprianus refellit ostendens ad causam haereticorum non pertinere, quoniam de his dicebat apostolus, qui cum maliuola inuidia sua quaerentes interius uersabantur. Christum quidem adnuntiabant, sicut se habet ueritas qua Christo credimus, sed non eo animo quo a bonis euangelistis illius columbae filiis adnuntiabatur. neque enim de haereticis, inquit, aut de eorum baptismo loquebatur in epistula sua Paulus, ut aliquid quod ad hanc rem pertineat posuisse ostendatur. loquebatur de fratribus siue inordinate et contra ecclesiasticam disciplinam ambulantibus siue euangelicam ueritatem de dei timore seruantibus. et quosdam ex eis posuit uerbum dei constanter adque intrepide locutos, quosdam uero in inuidia et dissensione uersatos, quosdam seruasse circa se beniuolam caritatem, alios uero habuisse maliuolam dissensionem, se tamen patienter omnia sustinere, dummodo siue in ueritate siue per occasionem nomen Christi quod Paulus praedicabat ad plurimorum notitiam perueniret et noua adhuc ac rudis sermonis seminatio loquentium praedicatione crebresceret. porro aliud est eos qui intus in ecclesia sunt in nomine Christi loqui, aliud eos qui foris sunt et contra ecclesiam faciunt in nomine Christi baptizare. haec uerba Cypriani ammonere nos uidentur, ut distinguamus inter eos qui foris mali sunt et eos qui intus mali sunt. et illos de quibus dicit apostolus, quod euangelium non caste, sed per inuidiam adnuntiarent, intus fuisse dicit et uerum dicit. hoc tamen puto me non temere dicere: si foris nemo potest aliquid habere quod Christi est, nec intus quisquam potest aliquid habere quod diaboli est. si enim hortus ille clausus potuit habere spinas diaboli, cur non et extra hortum potuit manare fons Christi? si autem non potuit, unde in his qui intus erant etiam ipsius apostoli Pauli temporibus tantum malum inuidiae et maliuolae dissensionis? haec enim uerba Cypriani sunt. an forte inuidia et maliuola dissensio paruum malum est? quomodo ergo isti erant in unitate qui non erant in pace? uox enim non mea. nec cuiusquam hominis, sed ipsius domini, nec per homines, sed per angelos sonuit Christo nato: gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae uoluntatis. quod utique nato in terris Christo non sonaret ore angelico, nisi deus hoc uellet intellegi, eos esse in unitate corporis Christi qui sunt in pace Christi, eos autem esse in pace Christi qui sunt bonae uoluntatis. porro sicut in beniuolentia bona uoluntas, sic in maliuolentia mala uoluntas est. .