Latin
Book 4
Augustine, De Baptismo 4.9
Unproofread scanNot analysed yet
Non ergo inuenimus ab apostolis aliquem, cum aput haereticos baptizatus esset, in eodem baptismo admissum esse et communicasse. sed neque hoc inuenimus, ab haereticis aliquem uenientem, qui aput illos fuerit baptizatus, ab apostolis denuo baptizatum. sed illa consuetudo, quam etiam tunc homines sursum uersus respicientes non uidebant a posterioribus institutam, recte ab apostolis tradita creditur, et talia multa sunt, quae longum est repetere. quapropter si non nihil dicebant, quibus id quod ei uisum est uolens persuadere Cyprianus ait: nec quisquam dicat: 'quod accepimus ab apostolis hoc sequimur', quanto robustius nunc dicimus: 'quod ecclesiae consuetudo semper tenuit et quod haec disputatio dissuadere non potuit et quod plenarium concilium confirmauit, hoc sequimur'! huc accedit, quia bene perspectis ex utroque latere disputationis rationibus et scripturarum testimoniis potest etiam dici: 'quod ueritas declarauit, hoc sequimur.'