Latin
4.18.1 to 4.18.10
Augustine, De Baptismo 4.18.1-10
Unproofread scanNot analysed yet
At enim inuenimus apostolos in omnibus epistulis suis execrari et detestari haereticorum sacrilegam prauitatem, ita ut dicant sermonem eorum sicut cancer serpere. quid enim? et illos, qui dicebant: manducemus et bibamus, cras enim morimur, nonne corruptores morum bonorum per mala conloquia Paulus esse manifestat, continuo subiungens: corrumpunt mores bonos conloquia mala? et tamen eos intus fuisse significauit cum ait: quomodo dicunt quidam in uobis quia resurrectio mortuorum non est? auaros autem ubi non detestatur? aut uero potuit quicquam dici uehementius, quam ut idolorum seruitus auaritia diceretur, sicut idem apostolus posuit nec Cyprianus aliter intellexit et litteris suis ubi opus erat inseruit? qui tamen confitetur temporibus suis in ecclesia fuisse non qualescumque auaros, sed raptores et faeneratores, nec quoslibet homines, sed episcopos. quamquam et istos, de quibus ait apostolus: sermo eorum sicut cancer serpit, uellem intellegere foris fuisse; sed me Cyprianus ipse non sinit. cum enim ad Antonianum scribens ostenderet ante tempus ultimae separationis iustorum et iniquorum nullo modo esse propter commixtionem malorum ab unitate ecclesiae recedendum, ubi declarat quam sit sanctus et illa quam meruit martyrii claritate dignissimus, ait: quantus arrogantiae tumor est, quanta humilitatis et lenitatis obliuio et arrogantiae suae quanta iactatio, ut quis audeat aut facere posse se credat, quod nec apostolis concessit dominus, ut zizania a frumento putet se posse discernere aut, quasi ipsi palam ferre et aream purgare concessum sit, paleas conetura tritico separare, cumque apostolus dicat: 'in domo autem magna non solum uasa aurea sunt et argentea, sed et lignea et fictilia', (aurea et argentea uasa uideatur eligere, lignea uero et fictilia) contemnere et abicere et damnare, quando non nisi in die domini uasa lignea diuini ardoris incendio concrementur et fictilia ab eo cui data est ferrea uirga frangantur.