Latin
4.18.11 to 4.18.20
Augustine, De Baptismo 4.18.11-20
Unproofread scanNot analysed yet
sic igitur arguens Cyprianus eos, qui tamquam malorum consortium deuitantes se ab unitate dirruperant, ostendit magnam domum quam dixit apostolus, ubi essent non solum aurea uasa et argentea, sed et lignea et fictilia, non se intellexisse nisi ecclesiam, ubi essent boni et mali, donec in fine sicut area uentilata purgetur. quod si ita est, in ipsa ecclesia, id est in ipsa domo magna erant uasa in contumeliam, quorum sermo ut cancer serpebat. nam cum de illis apostolus loqueretur, hoc docuit: et sermo, inquit, eorum sicut cancer serpit. ex quibus est Hymenaeus et Filetus, qui circa ueritatem aberrauerunt, dicentes resurretionemiam factam esse, et fidem quorundam subuertunt. firmum autem fundamentum dei stat, habens signaculum hoc: nouit dominus qui sunt eius, et recedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen domini. in magna autemdomononsolum uasa aurea sunt et argentea, sed et lignea et fictilia. si ergo et isti, quorum sermo ut cancer serpebat, tamquam uasa in contumeliam in domo magna erant, quam domum magnam ecclesiae ipsius unitatem Cyprianus intellegit, numquid istorum cancer baptismum Christi uiolabat? ita ergo nec foris sicut nec intus quisquam, -qui ex parte diaboli est, potest uel in se uel in quoquam maculare sacramentum quod Christi est. non itaque dat remissam peccatorum sermo qui ut cancer serpit ad aures audientium, sed cum baptisma uerbis euangelicis datur, qualibet ea peruersitate intellegat ille per quem datur uel ille cui datur, ipsum per se sanctum est propter illum cuius est. et si quisque per hominem peruersum id accipiens non accipiat tamen ministri peruersitatem, sed solam mysterii sanctitatem, in bona fide et spe et caritate unitati conpaginatus ecclesiae remissionem accipit peccatorum non per uerba sicut cancer serpentia, sed per euangelica sacramenta de caelesti fonte manantia.