Latin
6.20 to 6.21
Augustine, De Baptismo 6.20-21
Unproofread scanNot analysed yet
Ianuarius a Lambese dixit: Secundum scripturarum sanctarum auctoritatem decerno haereticos omnes baptixandos et sic in ecclesiam sanctam admittendos. Huic respondetur: Secundum scripturarum sanctarum auctoritatem decreuit concilium catholicum orbis terrarum etiam in haereticis inuentum baptismum Christi non esse inprobandum. si autem poneret testimonia scripturarum, aut contra nos non esse aut etiam pro nobis esse demonstraremus, sicut ecce qui eum sequitur. ;