Latin
Book 6
Augustine, De Baptismo 6.23
Unproofread scanNot analysed yet
Lucius a Castra Galba ex euangelio posuit testimonium dicente domino: uos estis sal terrae; si autem sal infatuatus fuerit, id quod sallietur ex eo ad nihilum ualebit, nisi ut proiciatur foras et conculcetur ab hominibus. quasi nos dicamus homines ipsos foras pro-, iectos ualere aliquid uel ad suam uel ad aliorum salutem. sed et qui tales intus uidentur non solum spiritaliter foris sunt, sed etiam corporaliter in fine separabuntur. omnes enim tales ad nihil ualent, nec ideo tamen sacramentum baptismatis quod in eis est nihil est. nam et in ipsis qui proiciuntur foras, si resipiscant et redeant, salus eis quae recesserat redit, baptisma uero quia non recesserat non redit. et illud quod ait dominus: ite ergo et docete gentes, baptixantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, non permisit baptizare nisi bonos, quia malis non diceret: si cui dimiseritis peccata dimittentur ei, si cui tenueritis tenebuntur. quomodo ergo intus baptizant mali qui dimittere peccata non possunt? quomodo etiam baptizant malos non mutatos, quorum adhuc peccata super eos sunt, sicut Iohannes dicit: qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc? si autem tunc dimittuntur, cum se bonis et iustis per quos in ecclesia peccata dimittuntur, quamuis a malis baptizati sint, intima caritate coniungunt, sic et illi qui forinsecus ueniunt et ad eandem conpaginem corporis Christi interno uinculo pacis accedunt. baptismus tamen Christi in utrisque agnoscendus et in nullis inprobandus est, siue antequam conuertantur, quamuis eis nihil prosit, siue cum conuertuntur ut prosit. cum ipsi ab ecclesia quae una est, inquit, recedendo infatuati contrarii facti sint, fiat sicut scriptum est: domus contrariorum legis debent emundationem, et consequens est, inquit, eos qui a contrariis baptixati inquinati sunt primo purgari et tunc demum baptixari. quid ergo? raptores et homicidae non sunt contrarii legis dicentis: non occides, non furaberis? debent ergo emundationem; quis hoc negauerit? et tamen non solum quicumque a talibus intus baptizantur, sed etiam qui tales non mutati baptizantur, quamuis adhuc purgationem debeant ut mutentur, non tamen amplius cum mutati fuerint baptizantur. tanta uis est in sacramento simplicis baptismi, ut, cum fateamur aliquem baptizatum et adhuc male uiuentem debere mundari, uetemus tamen ulterius baptizari.