Latin
Book 6
Augustine, De Baptismo 6.47
Unproofread scanNot analysed yet
Huic respondetur quia, si non sanctificatur aqua, cum aliqua erroris uerba per inperitiam precator effundit, multi non solum mali, sed etiam boni fratres in ipsa ecclesia non sanctificant aquam. multorum enim preces emendantur cotidie, si doctioribus fuerint recitatae, et multa in eis repperiuntur contra catholicam fidem. numquid, si manifestetur aliquos baptizatos, cum illae preces dictae super aquam fuissent, iubebuntur denuo baptizari? quid ita? quia plerumque precis uitium superat precantis adfectus et quia certa illa uerba euangelica sine quibus non potest baptismus consecrari, tantum ualent, ut per illa sic euacuentur quaecumque in prece uitiosa contra regulam fidei dicuntur, quemadmodum daemonium Christi nomine excluditur. nam utique haereticus, si adferat precem uitiosam, nec bonum habet caritatis adfectum, quo possit illa inperitia superari, et ideo similis est ei quicumque in ipsa datholica inuidus et maliuolus, quales illic arguit Cyprianus, adferat etiam, ut fieri solet, aliquam precem in qua loquatur contra regulam fidei. multi quippe inruunt in preces non solum ab inperitis loquacibus, sed etiam ab haereticis conpositas, et per ignorantiae simplicitatem non eas ualentes discernere utuntur eis arbitrantes quod bonae sunt; nec tamen quod in eis peruersum est euacuat illa quae ibi recta sunt, sed ab eis potius euacuatur, sicut in ipso homine bonae spei et probabilis fidei, sed tamen homine, si quid aliter sapit, non inde euacuantur quae recte sapit, donec ei deus reuelet et quod aliter sapit. si autem malus est ipse adque peruersus, si precem integram dicat et nulla ex parte fidei catholicae aduersam, non ideo ipse rectus est quia illa recta est, et si in aliquibus peruersam precem adferat, deus adest euangelicis uerbis suis, sine quibus baptismus Christi consecrari non potest, et ipse sanctificat sacramentum suum, ut homini siue antequam baptizetur siue cum baptizatur sine postea quandoque ueraciter ad se conuerso id ipsum ualeat ad salutem, quod ad perniciem nisi conuerteretur ualeret. ceterum quis nesciat non esse baptismum Christi, si uerba euangelica quibus symbolum constat illic defuerint? sed facilius inueniuntur haeretici qui omnino non baptizent quam qui non illis uerbis baptizent. ideoque dicimus non omnem baptismum ■—nam in multis idolorum sacrilegis sacris baptizari homines perhibentur —,sed baptismum Christi, id est uerbis euangelicis consecratum, ubique eundem esse nec hominum quorumlibet et qualibet peruersitate uiolari.