Latin
Book 6
Augustine, De Baptismo 6.48
Unproofread scanNot analysed yet
Sane in ista quoque sententia non neglegenter omittendum est quod hic interposuit et ait: quare omnibus pacificis quidem uiribus nitendum est, ne quis haeretico errore infectus et cetera. respexit enim uerba illa beati Cypriani dicentis: neminem iudicantes aut a iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes. ecce quantum ualeat in bonis ecclesiae filiis amor unitatis et pacis, ut, quos dicebant sacrilegos et profanos sine baptismo ut arbitrabantur admissos, si eos quantum putabant corrigere non ualerent, eligerent potius tolerare quam propter eos sanctum illud uinculum rumpere, ne propter zizania eradicaretur simul et triticum, permittentes quantum in ipsis erat, sicut in illo nobilissimo iudicio Salomonis, infantile corpus a falsa matre nutriri potius quam concidi. hoc autem et illi faciebant, qui de baptismi sacramento uerius sentiebant, et isti quibus pro merito tantae caritatis deus erat reuelaturus, si quid aliter sapiebant.