Latin
Book 7
Augustine, De Baptismo 7.11
Unproofread scanNot analysed yet
Huic respondetur neminem nostrum baptismum haereticorum probare, sed Christi quamuis in haereticis uelut paleis exterioribus, sicut in aliis iniquis uelut paleis interioribus. nam 'si extra ecclesiam qui baptizantur non lauantur sed sordidantur, profecto extra petram in qua aedificatur ecclesia qui baptizantur non lauantur sed sordidantur. omnes autem extra eandem petram sunt qui audiunt uerba Christi et non faciunt. aut si baptismo quidem lauantur, sed iniquitatibus suis a quibus in melius mutari noluerunt sordidi remanent, sic et haeretici.