Latin
7.12 to 7.14
Augustine, De Baptismo 7.12-14
Unproofread scanNot analysed yet
Lucianus a Rucuma dixit: Scriptum est: et uidit deus lucem quia bona est, et diuisit inter lucem et tenebras. si potest luci et tenebris conuenire, potest nobis et haereticis aliquid esse commune, propterea censeo haereticos baptixandos esse. Huic respondetur: Si potest luci et tenebris conuenire, potest iustis et iniustis aliquid esse commune. censeat ergo illos iniustos denuo baptizari quos in ipsa ecclesia Cyprianus arguebat; aut si non sunt iniusti qui saeculo uerbis et non factis renuntiant, dicat qui potest. Pelagianus a Luperciana dixit: Scriptum est: aut deus deus est aut Bal deus. ita et nunc aut ecclesia ecclesia est aut haeresis ecclesia. porro si haeresis ecclesia non est, quomodo esse aput haereticos baptisma ecclesiae potest?