Latin
Book 7
Augustine, De Baptismo 7.15
Unproofread scanNot analysed yet
Huic ita possumus respondere: Aut paradisus paradisus aut Aegyptus paradisus. porro si Aegyptus paradisus non est, quomodo esse in Aegypto aqua paradisi potest? sed dicetur nobis: 'etiam illuc exeundo peruenit'; sic ergo ad haereticos baptismus. item dicimus: 'aut petra ecclesia aut harena ecclesia. porro quia harena non est ecclesia, quomodo aput eos qui super harenam aedificant audiendo Christi uerba et non faciendo esse baptismus potest? et tamen est; sic ergo et aput haereticos.'