Latin
49.1 to 49.16
Augustine, De Catechizandis Rudibus 49.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
Saepe etiam fit ut qui primo libenter audiebat, vel audiendo vel stando fatigatus, non jam laudans, sed oscitans labia diducat, et se abire velle etiam invitus ostendat. Quod ubi senserimus, aut renovare oportet ejus animum, dicendo aliquid honesta hilaritate conditum et aptum rei quæ agitur, vel aliquid valde mirandum et stupendum, vel etiam dolendum atque plangendum; et magis de ipso, ut propria cura puncius evigilet; quod tamen non offendat ejus verecundiam asperitate aliqua, sed potius familiaritate conciliet; aut oblata sessione I succurrere; quanquam sine dubitatione melius fiat, ubi decenter fieri potest, ut a principio sedens audiat; longeque consultius in quibusdam Ecclesiis transmarinis non solum antistites sedentes loquuntur ad populum, sed ipsi eliam populo sedilia subjacent, ne quisquam infirmior stando lassatus a saluberrima intentione avertatur, aut etiam cogatur abscedere. Et tamen multum interest, si se quisquam de magna multitudine subtrahat ad reparandas vires, qui jam sacramentorum societate devinctus est; et si ille discedat (quod plerumque inevitabiliter urgetur, ne interiore defectu victus etiam cadat) qui primis sacramentis imbuendus est: et pudore enim non dicit cur eat, et imbecillitate stare nou sinitur. Expertus hæc dico: nam fecit hoc quidam, cum eum catechizarem, homo rusticanus, unde magnopere praecavendum esse didici. Quis enim ferat arrogantiam nostram, cum viros' fralres nostros, vel eliam quod majore solliciludine curandum est, ut sint fratres nostri, coram nobis sedere non facimus; et ipsum Dominum nostrum, cui assistunt Angeli, sedens mulier audiebat (Luc. x, 59)? Sane si aut brevis sermo futurus est, aut consessui locus non est aptus, stantesaudiant; sed cum multi audiunt, et non tunc initiandi \Nam cum unus, aut duo, aui pauci, qui propterea venerunt ut christiani fiant, periculose loquimur stantibus. Tamen si jam sic cœpimos.