Latin
49.17 to 49.32
Augustine, De Catechizandis Rudibus 49.17-32
Unproofread scanNot analysed yet
saltem animadverso auditoris tædio, et offerenda sessio est, iuto vero prorsus urgendus ut sedeat, et dicendum aliquid quo renovetur, quo etiam curas, si qua forte irruens eum avocare coeperat, fugiat ex animo. Cum enim causæ incertæ sint cur jam tacitus recuset audire, jam sedenti aliquid adversus incidentes cogitationes sæcularium negotiorum dicatur, aut hilari, ut dixi, aut tristi modo: ut si ipsae sunt quae mentem occupaverunt, cedant quasi nominatim accusatæ; si autem ipsæ non sunt, et audicndo fatigatus cst, cum de illis tanquam ipsæ sint (quandoquidem ignoramus), inopinatum aliquid et extraordiuarium, eo modo quo dixi, loquimur, a tædio renovatur intentio. Sed et breve sit, maxime quia extra ordinem inseritur, ne morbum fastidii cui subvenire volumus eliam augeat ipsa medicina: et acceleranda sunt cætera, et promittendus atque exhibendus finis propinquior. CAPUT XIV. —20. Remedium adversus quintam causam lædii. Remedium contra sextam causam tædii. ltem adversus causam sextam. Si autem confregit animum tuum alterius actionis, cui tanquam magis necessariae jam suspensus eras, omissio, et propterea tristis insuaviter catechizas; cogitare debes, excepto quod scimus misericorditer nobis agendum esse quidquid cum hominibus agimus, et ex officio sincerissimae charitatis; hoc ergo excepto, incertum esse quid utilius agamus, et quid opportuniys aut intermittamus, aut omnino omittamus. Quia enim merita hominum pro quibus agimus, qualia sint apud Deum non novimus, quid eis ad tempus expediat aut nulla aut tenuissima aut incertissima conjectura suspicamur potius, quam comprehendimus. Quapropter res quidem agendas pro nostro captu ordinare debemus: quas eo modo quo statuimus, si peragere potuerimus, non ideo gaudeamus quia nobis, sed quia Deo sic eas agi placuit: si autem aliqua inciderit necessitas, qua noster ille ordo turbetur; flectamur facile, ne frangamur; ut quem Deus nostro (a) praeposuit, ipse sit noster.