Latin
49.100 to 49.115
Augustine, De Catechizandis Rudibus 49.100-115
Unproofread scanNot analysed yet
Quæ si etiam per totam vitam cum homine permanerent, et non desererent dilectorem suum, ipse illas sua morte desereret. Quanta est enim vita hominis, etiamsi senescat? Aut cum sibi homines optant senectutem, quid aliud optant nisi longam infirmitatem? Sic et honores hujus sacculi, quid sunt nisi typhus, et inanitas2, et ruinx periculum? Quia sic Scriptura sancta dicit: Omnis earo fenum, et claritas hominis ut flos feni. Fenum aruit, flos decidit; verbum autem Domini manet in æternum [Isa. XL, 6-8). Ideo qui veram requiem et veram felicitatem desiderat, debet tollere spem suam de rebus mortalibus et praetereuntibus, et eam collocare in verbo Domini; ut haerens ei quod manet in æternum, etiam ipse cum illo maneat in æternum. Sunt etiam homines qui nee divites quaerunt esse, nee ad vanas honorum pompas ambiunt pervenire: sed gaudere et requiescere volunt in pop! nis et in fornicationibus, et in theatris atque spectaculis nugacitatis quæ in magnis civitatibus gratis habent. Sed sic ctiam ipsi aut consumunt per luxuriam paupertatem suam, et ab egestate postea in furta et effracturas, et aliquando eLiam in latrocinia prosiliunt, et subito multis et magnis timoribus iutpUnitur; et qui in popina paulo ante cantabant, jam planctus carceris somniant. Studiis autem spectaculorum fiunt dæmonibus similes, clamoribus suis incitando homines ut se invicem caedant, secumque habeant contentiosa certamina qui se non laeserunt, dnm placere insano populo cupiunt: quos si animadverterint esse concordes, tunc eos oderunt et persequuntur, et tanquam collusores ut fustibus verberentur exclamant, et hanc iniquitatem facere etiam vindicem iniquitatum judicem cogunt; si autem hor. rendas adversus invicem inimicitias eos exercere cognoverint, sive sintae qui appellantur 1, sive scenici et thymelici, sive aurigæ, sive venatores, quos miseros non solum homines cum hominibus, sed etiam homines cum bestiis in certamen pugnamque committunt;