Latin
49.82 to 49.99
Augustine, De Catechizandis Rudibus 49.82-99
Unproofread scanNot analysed yet
Et qui non expertus est eadem charitate quod dico, cum videt nos, quia facultas aliqua nobis donata delectat laudabiliter innotescere in ore multitudinis, inde nos beatos putat: Deus autem, in cujtis conspecturn intrat gemitus compeditorum (Psal. LXXVIII, 11), videat humilitatem nostram et laborem nostrum, et dimittat omnia peCcata nostra (Pul. XXIV, 18). Quamobrem si quid tibi in nobis placuit, ut aliquam observationem sermonis tui a nobis audire quæretes, melius videndo et audiendo nos cum hæc agimus, quam legendo cum hæc dictamus. edisceres. CAPUT XVI. —24. Formula orationis catechistæ. Exordium ductum a laudabili proposito suscipiendæ christianæ religionis, propter futuram requiem. Requies in rebus inquietis non quærenda. Non in divitiis, noc in honoribus. Requiem quærentes in oblectamentis earnis et in spectaculis. Sed tamen faciamus aliquem venisse ad nos, qui vult esse christianus, et de genere quidem idiotarum, non tamen rusticanorum, sed urbanorum, quales apud Carthaginem plures experiri te necesse est: interrogatum etiam utrum propter vitæ præsentis aliquod commodum, an propter requiem quae post hanc vitam speratur, christianus esse desidcrat, propter futuram reqpiem respondisse: tali fortasse a nobis instrueretur alloquio. Deo gratias, frater: valde tibi gratulor, et gaudeo de te, quod in tantis ac tam periculosis hujus sæculi tempestatibus de aliqua vera et certa securitate cogitasti. Nam et in hac vita homines magnis laboribus requiem quaerunt et securitatem, sed pravis cupiditatibus non inveniunt. Volunt enim requiescere in rebus inquietis et uon permanentibus: et quia illae tempore subtrahuntur et transeunt, timoribus et doloribus eos agitant, nee quietos esse permiuunt. Sive enim in diviliis velit homo requiescere, magis superbus efficitur, quam securus. Annon videmus quam multi eas subito perdiderint, multi etiam propter illas perierint, aut cum eas habere cupiunt, aut cum eis oppressis a cupidioribus auferuntur 1?