Latin
49.48 to 49.68
Augustine, De Catechizandis Rudibus 49.48-68
Unproofread scanNot analysed yet
gaudeamusque nobis occasionem dari, ubi motus animi nostri sinc fructificatione non transeat. Si autem de aliquo errato nostro vel peccato nos moestitudo comprehendit, non tantum meminerimus sacrificium Deu spiritum esse contribulatum (Ptal. L, 19), sed etiam illud, Quia sicut aqua ignem, sic eleemosyna exstinguit peccatum (Eccli. III, 33); et, Quia misericordiam, inquit, volo quam sacrificium 2 (Osee vi, 6). Sicut ergo si periclitaremUr incendio, ad aquam uti'tue curreremus, quo posset exstingui, et gratularemur si quis eam de proximo offerret; ita si de nostro feno aliqua peccati flamma surrexitJ, et propterea conturbamur, data occasione misericordissimi operis, tanquam de oblato fonte gaudeamus, ut inde illud quod exarserat opprimatur. Nisi forte tam Stulti sumus, ut alacrius arbitremur cum pane currendum, quo ventrem esurientis impleamus, quam cum verbo Dei, quo mentem istud edentis 'instruamus. lluc accedit, quia si tantummodo prodesset hoc facere, non facere autem nibil obesset; infeliciter in periculo salutis, non jam proximi, sed nostræ, oblatum remedium sperneremus. Cum vero ex ore Domini tam minaciter sonet, Serve nequam et piger, dares pecuniam meam nummulariis (Matth. xxv, 26, 27); quæ tandem dementia est, quoniam peccatum nostrum nos angit, ideo rursus velle peccare, non dando pecuniam dominicam volenti et petenti? lIis atque hujusmodi cogitationibus et considerationibus depulsa caligine tædiorum, ad catechizandum aptatur intentio, ut suaviter imbibatur, quod impigre atque hilariter de charitatis ubertate prorumpit. Haec enim non tam ego tibi, quam omnibus nobis dicit ipsa di. lectio, quae diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. v, 5). CAPUT X V. —23. Pro personarum diversitate temperanda oratio. Sed nunc etiam illud quod priusquam promitterem non debebam, jam fortasse debitum flagitas, ut aliquod sermonis exemplum, tanquam si ego aliquem catechizem, non me pigeat explicare, et intuendum tibi proponere Quod priusquam faciam, volo cogites aliam esse intentionem dictantis, cum lector futurus cogitatur;