Latin
49.69 to 49.81
Augustine, De Catechizandis Rudibus 49.69-81
Unproofread scanNot analysed yet
et aliam loquentis, cuti præsens auditor attenditur: et in eo ipso aliam in secreto monentis, dum nullus alius qui de nobis judicet pra sto est; aliam palam docentis aliquid, cum dissimiliter opinantium circumstat auditus: et in huc genere aliam, cum ducetur unus, cæteri autem tanq alii judicantes aut attestantes quæ sibi nota sunt audiunt; aliam cum omnes communiter quid ad eos proferamus exspectant: et rursus in hoc ipso aliam, cum quasi privatim consedetur, ut sermocinatio conseratur; aliam, cum populus tacens unum de loco superiore dicturum suspensus intuetur: multumque interest, et cum ila dicimus, utrum pauci adsint an multi; docti an indocti, an ex utroque gcnere mixti; urbani an rustici, an hi et illi simul; an populus ex omni hominum gcnere temperatus sit. Fieri enim non potest, nisi aliter atque aliter afik iant locuturum atque dicturum, et ut sermo qui profertur, affectionis animi a quo profertur, qucmdam quasi vultum Hera. . ,et pro eadem diversitate diversc afficiat auditores, cum et ipsi se ipsos diverse afficiant invicem praesentia sua. Sed quia de rudibus imbuendis nunc agimus, de me ipso tibi testis sum, aliter atque aliter me moveri, cum ante ine catechizandum video erudilum, inertem, civem, peregrinum, divitem, pauperem, privatum, honoratum, in potestate aliqua constitutum, illius aut illius gentis hominem, illius aut illius ætatis aut sexus, ex illa aut illa serta, ex illo aut illo vulgari errore venientem: ac pro diversitate mutus mei sermo ipse et procedit, et progreatur, et linitur. Et quia cum eadem omnibus debeatur charitas, non eadem est omnibus adhibenda medicina: ipsa item charitas alios parturit, cum aliis infirmatur; alios curat aedilicarc, alios contremiscit offendere; ad alios se inciinat, ad alios se erigit; aliis blanda, aliis severa, nulli inimica, omnibus mater.