Latin
55.1 to 55.17
Augustine, De Catechizandis Rudibus 55.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Inde per desertum populus ille ductus est, per q'iadraginta annos accepit etiam legom digito Dci scriptam (Exod. i-xx, XXXII, xxxiv; Num. XIV, 33, et Deut. xxix, 5), quo nomine significatur Spiritus sanctus, sicut in Evangelio manifestissiine declaratur. (Luc. XI, 20). Neque enim Deus forma corporis deflnitus est, nec sic in illo membra et digiti cogitandi sunt, quemadmodum videmus in nobis: sed quia pcr Spiritum sancium dona Dei sanctis dividuntur, ut cum diversa possunt, non tamen discedant a concordia charitatis, in digitis autem maxime apparct quædam divisio, nec tamen ab unitate præcisio; sive propterea, sivc propter aliam quamcumque causam Spiritus sanctus appellatus est digitus Dei, non tamcn, cum hoc audimus, humani corporis forma cogitanda est. Accepit ergo ille populus legem digito Dei scriptam in tabulis sane lapideis, ad significandam duritiam cordis illorum, quod legem non erant impleturi. Corporalia quippe dona desiderantes a Domino, magis carnali timore quam spirituali charitate tenebantur: te-. gem autem non implet nisi charitas. Ideo multis sacramentis visibilibus onerati sunt, quo servili jugo premerentur, in observationibus ciborum et in sacrificiis animaliqm, ct in aliis innumerabilibus: quæ tamen signa erant rerum spiritualium ad Dominum Jesum Christum et ad Ecclesiam perlinentium; quæ tunc a paucis sanctis et intelligebantur ad fructum salutis, et observabantur ad congruentiam temporis, a multitudine vero carnalium tantummodo observabantur, non intelligebantur. Per multa itaque et varia signa rerum futurarum, quas longum est omnes commemorare, et eas nunc in Ecclesia videmus impleri, perductus est ille populus ad terram promissionis, ubi temporaliter I carnaliterque regnaret pro modo desidcrii sul: quod taman regnum terrenum regni spiritualis imaginem gessitJbi Jerusalem condita est famosissima civilasDei, serviens in signo liberæ civitatis,quæ cœelestis Jerusalem dicitur (Galat. IV. 25, 26), quod verbum est lac. .