Latin
55.18 to 55.38
Augustine, De Catechizandis Rudibus 55.18-38
Unproofread scanNot analysed yet
bræum, et interpretatur Vibio pacis. Cujus cives sunt omnes sanctificati homines qui fuerunt, ctqui sunt, et qui futuri sunt; et omnes sanctificati spiritus, ctiam quicumque in excelsis coelorum partibus pia devotione obtemperant Deo, nec imitantur impiam diaboli superbiam et angelorum ejus. Ilujus civitatis rex est Dominus Jesus Christus, Verbum Dei quo rcgunlur summi Angeli, et Verbum hominem assumens ut eo regerentur et homines, qui simul omnes cum illo iu æterna pace regnabunt. Ad hujus regis praefigurationem in illo terreno regno populi Israel maxime eminuit rex David, de cujus semine secundum carnem veniret verissimus rex noster Dominus Jesus Christus, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula (Rom. ix, 5). Multa in illa terra promissionis gesta sunt in figuram venturi Christi ct Ecclesiæ, quæ in sanctis Libris paulatim discere poteris. CAPUT XXI. —37. Captivitas Babylonica et in ea gesta quid significent. Post captivitatem Babylonicam libertas qualis reddita. Post aliquot tamen generationes ostendit aliam typum ad rum maxime pertinentem- Nam cap fiviia est illa civitas, ct multa pars ejus educta in Babyloniam. Sicut autem Jerusalem significat ei vitatem societatemque sanctorum; sic Babylonia sigraificat civitatem socictatemqne iniquorum, quoniam dicitur interpretari Confusio. De quibus duabus civitatibus, ab exordio generis humani usque in finem sæculi permixte temporum varietate currentibus, et ultimo judicio separandis, paulo ante jam diximus (Cap. 19). Illa ergo captivitas Jerusalem civitatis, et; lle populus in Babyloniam ductus ad servitutem ire jubetur a Domino per Jcremiam illius temporis prophetam. Et exstiterunt reges Babyloniae, sub quibus illi serviebant, qui ex eorum occasione commoti quibusdam miraculis cognoscerent et colerent et coli juberent unum verum Deum, qui condidit universam creaturam (-Dan. II-VI, xiv). Jussi sunt autem et orate pro eis a quibus capiivi tenebantur, et in eorum pace pacem sperare, ad gignendos filios, et domns aedilicandas, et plantandos hortos et vineas.