Latin
58.1 to 58.18
Augustine, De Catechizandis Rudibus 58.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
Et post annos quidem septuaginta, quos mystice prophetaverat Jeremias, ut finem temporum præfiguraret, tamen ut ipsa figura integraretur, facia est in Jerusalem restitutio ædificationis templi Dei: sed quia lotum figurate agebatur, non erat firma pax ac libertas reddita Judæis. Itaque postea a Romanis victi sunt, et tributarii facti. Ex illo sane tempore ex quo terram promissionis acceperunt, et reges habere eœperunt, ne in aliquo regum suorum completum esse arbitrarentur quod eis liberator Christus promittebatur, apertius per multas prophetias prophetatus est Christus; non solum ah ipso David in libro Psalmorum, sed etiam a cæteris et magnis et sanctis propbelis, usque ad tempus eaptivitatis in Babyloniam: et in ipsa captivitate fuerunt prophetæ, qui venturum Dominum Jesum Christum liberatorem omnium prophetarent. Et posteaquam templum transactis septuaginta annis restitutum cst, tantas pressuras et calamitates a regibus Gentium Judæi perpessi sunt, ut intelligerent nondum venisse liheraiorem, quem non spiritualiter liberaturum intelligebant, sed pro lihcralione carnali desiderabant. CAPUT XXII. —39. Ætates mundi sex. Sexta œtas ex adventu Christi. Christus Novum Testamentum sempiternœ hœreditatis manifestans, terrena contemnere exemplo docet. Nalivitas ejus. vita et mors. Peractis crgo quinque aetatibus sacculi, quarum prima est ab initio generis humani, id est, ab Adam, qui primus homo factus est, usque ad Noe, qui fecit arcam in diluvio (Gen. VI); inde secunda est usque ad Abraham, qui pater dictus est omnium quidem gentium (Id. XVII, 4), quæ fidem ipsius imitarentur; sed tamen ex propagine carnis suae *futuri populi Judæorum: qui ante fidem christianam gentium, unus inter omnes omnium terrarum populus unum verum Deum coluit, ex quo populo Salvator Christus secundum carnem vcniret. isti enim articuli duarum ætatum eminent Inveteribus Libris,: reliquarum autem trium in Evangclio etiam declarantur, cum carnalis origo Domini Jesu Christi commemoratur (Matth.